monumenta.ch > Hieronymus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 51, 5
Illud quoque quod asserere nititur, doleamne an rideam nescio. Doctor egregius audet docere, diabolum id rursum futurum esse quod fuerat, et ad eamdem rediturum dignitatem, et conscensurum regna coelorum. Proh nefas, quis tam vecors et stolidus, ut hoc recipiat, quod sanctus Ioannes Baptista, et Petrus, et Ioannes Apostolus et Evangelista, Isaias quoque, et Ieremias, et reliqui Prophetae cohaeredes fiant diaboli in regno coelorum? Praetereo frivolam eius expositionem super tunicis pelliceis, quanto conatu, quantisque egerit argumentis, ut tunicas pelliceas humana esse corpora crederemus. Qui inter multa ait: 'Nunquid coriarius aut sordiscarius erat Deus, ut conficeret pelles animalium, et consueret ex eis tunicas pelliceas Adam et Evae? Manifestum est ergo, inquit, quod de corporibus nostris loquatur.' Et si hoc ita est, quomodo legimus ante pelliceas tunicas, et ante inobedientiam, et de paradiso ruinam Adam loquentem non secundum allegoriam, sed vere: 'Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea' Aut unde assumptum est illud, quod divinus sermo testatur: 'Et iniecit Deus soporem in Adam, et dormivit: et sumpsit unam de costis eius; et adimplevit pro ea carnem, et aedificavit costam, quam tulerat ex eo, illi in uxorem?' Aut quae corpora contegebat Adam et Eva foliis ficus, postquam comederunt de arbore vetita? Quis autem patienter ferat Origenem lubricis argumentationibus resurrectionem carnis huius negantem: sicut declarat manifestissime in volumine Explanationum primi psalmi, et in aliis multis locis? Aut quis audiat in tertio coelo donantem nobis Origenem paradisum, et illum quem Scriptura commemorat, de terra ad coelestia transferentem: et omnes arbores quae scribuntur in Genesi, sic allegorice intelligentem: quod scilicet arbores, angelicae Fortitudines sint, cum hoc veritas non recipiat? Neque enim dixit Scriptura divina: Deposuit Deus Adam et Evam in terram: sed, eiecit eos de paradiso, et habitare fecit eos contra paradisum. Non ait, sub paradiso. Et posuit romphaeam flammeam, et Cherubim custodire introitum ligni vitae . Non dixit, ascensum. Et fluvius egrediebatur ex Eden: non dixit, descendit ex Eden. Iste dividitur in quatuor principia: nomen uni Phison, et nomen secundi Geon . Ego vidi aquas Geon, aquas quas his carneis oculis aspexi. Iste est Geon, quem Ieremias demonstrat dicens: Quid vobis et viae Aegypti, ut bibatis aquam Geon turbidam? Bibi et de magno flumine Euphrate aquas simpliciter, quas manu potes tangere, ore sorbere, non aquas spiritales. Ubi autem flumina sunt, quae et videntur et bibuntur, ibi consequens est quod et ficus et alia ligna sint: de quibus dicit Deus: Ex omni ligno quod est in paradiso comedes : similia sunt lignis aliis et arboribus, sicut flumina similia sunt fluminibus et aquis. Si autem aqua quae cernitur, vere aqua est, necesse est ut et ficus vera sit, et alia ligna: et Adam verus statim a principio plasmatus in corpore, sicut et Eva, et non in phantasmate, et post ruinam (ut vult Origenes) propter peccatum postea corpus acceperit. Sed dicis: Legimus quod sanctus Paulus raptus sit usque ad tertium coelum, et usque in paradisum . Bene dicis: Quando ponit tertium coelum, et postea addit, et in paradisum, ostendit alibi esse coelum, et alibi paradisum. Illas vero praestigias quis non statim abiiciat atque contemnat: dicente Origene de aquis quae super firmamentum sunt, non esse aquas, sed Fortitudines quasdam angelicae potestatis, et rursum aquas quae super terram sunt, hoc est, sub firmamento, esse Virtutes contrarias, id est, daemones? Et quomodo legimus, in diluvio apertas cataractas coeli, et aquas inundasse diluvii? unde aperti sunt fontes abyssi, et totus mundus opertus est aquis .